monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24 > sectio 28 > sectio 769 > sectio 4 > 116 > sectio 49 > bsbClm6224.164 > sectio 292 > bnf10439.47 r > sectio 93 > sectio 18 > sectio 803 > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 34
'De interpretatione tua iam mihi persuasisti, qua utilitate Scripturas volueris transferre de Hebraeis; ut scilicet ea, quae a Iudaeis praetermissa, vel corrupta sunt, proferres in medium: Sed insinuare digneris peto, a quibus Iudaeis, utrum ab eis ipsis, qui ante adventum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus, vel quonam eorum; an ab istis posterius, qui propterea putari possunt, aliqua de codicibus Graecis vel subtraxisse, vel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de Christiana fide convincerentur? Illi autem anteriores cur hoc facere voluerint, non invenio. Deinde nobis mittas, obsecro interpretationem tuam de Septuaginta; quam te edidisse nesciebam. Librum quoque tuum, cuius mentionem fecisti, de optimo genere interpretandi, cupio legere; et adhuc nosse quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum, coniecturis corum, qui scripturas edisserendo pertractant; quos necesse est, etiamsi rectae atque unius fidei fuerint, varias parere in multorum locorum obscuritate sententias: quamvis nequaquam ipsa varietas ab eiusdem fidei unitate discordet; sicut etiam unus tractator, secundum eamdem fidem, aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc eius obscuritas patitur.'